- LUCUMO
- I.LUCUMOmons inter Lepontias Alpes, Germ. Luchmanier, a Lucumone Tusco dictus videtur. Vocatur alias Mons S. Barnabae, dividitque Rhaetos a Lepontiis. In huius cacumine rupes est Cadelin, in qua nascitur amnis Erode, qui progrediens montem versus, exinde Rhenus medius dicitur. Ioh. Bapt. Helv. Antiqq. et Nov.II.LUCUMOs. C. Lucmo Prop. sic enim ille, l. 4. Eleg. 1. v. 29.Prima Galeritus posuit tentoria Lucmon.Vocabulum Tuseum, quo Rex significabatur, ut Servius auctor est in Aen. l. 2. Et ita videtur usus Sidon. l. 5. Ep. 7. Temperat Lucumonem nostrum Tanaquil sua. Loquitur enim de Chilperico Rege. Aliter Festus: Lucumones, inquit, homines insani dicti, quod loca ad quae venissent infesta redderent. Vide Scalig. ibidem et in illud Aus. Ep. 4. v. 67.Scillite decies non si purgeris aceto,Anticipesque tuo Samii Lucumonis acumen.Voss. Lucumones et Λυκάονας eosdem esse, planeque Latinum sive Tuscum illud ex Graeco hoc factum putat. Λυκάων enim Arcadiae Rex fuit, ac Arcadia ab eo aliquando Lycaonia nomen habuit. Is autem in lupum a Iove commutatus dicitur, utpraeter poetas tradit Paus. Constar etiam Λυκάονας dici, qui vulgo Λυκάνθρωποι. Est vero Lycanthropia melancholiae genus, quo qui laborant, noctu luporum instar exeunt, et usque dum cescat, circa mortuorum corpora versantur, ut ex Aegineta, et Aetio constat. Quae qui considerârit, non mirabitur, uti Λυκάων apud Graecos, ita Lucumo apud Tuscos (qui ex Arcadia in Italiam venêre) utramque habuisse notionem, puta ut cum pro Rege. s. praefecto, tum pro melancholico vel insano sumeretur. Strabo l. 5. p. 219.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.